The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 74 › Psalmorum 74:6

Psalmorum 74:6

nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. + 74.6 Loqui. Ut qui non sua culpa, sed necessitate stellarum, dicunt se peccasse, ut Deo, non sibi imputetur. Vel, qui sciunt peccata sua, sed impunitatem sibi promittunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But now they break down the carved work thereof at once with axes and hammers.

In Context

5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: + 74.5 Inique agere. AUG. Malum est peccare; pejus est perseverare, perniciosus defendendo se, in Deum culpam refundere. Nolite exaltare cornu. CAS. Maximum est vitium excusationis, quasi cornu erigit qui peccata sua per alios nititur excusare, ut per diabolorum persuasiones, vel per necessitatem stellarum. 1

7Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: + 74.7 Quia neque ab oriente. CAS. Cur hæc? quia judex talis est, qui vitari non potest: quia ubique est; Deus enim est. AUG. De nullo loco divisim judicat, qui ubique præsens est ut Deus. CAS.Mystice. Oriens, quibus sol justitiæ oritur, etc., usque ad quia Deus præsens et cognitor est. 1

Read all of Psalmorum 74

Cross References

1 Kings 6:29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. + 6.29 Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..

1 Kings 6:35Et sculpsit cherubim, et palmas, et cælaturas valde eminentes: operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam. + 6.35 Et sculpsit cherubim. Hæc supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eædem picturæ vel cælaturæ factæ sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quæ sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quæ omnes electi plene in æterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quæ pie crediderunt, proveniant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 74:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 74:5Psalmorum 74Psalmorum 74:7 →