The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 75 › Psalmorum 75:1

Psalmorum 75:1

In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. + 75.1 Canticum. Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Frangit gloriam Judæorum. Ad Assyrios. CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Unto thee, O God, do we give thanks, unto thee do we give thanks: for that thy name is near thy wondrous works declare.

In Context

2[Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. + 75.2 Notus in Judæa. AUG. Gloriatur Judæus, quod Judæo notus est Deus, et verum est; sed Judæo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judæi, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judæi. In Judæa. ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quæ sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judæi dicuntur. Confessi sunt Cæsarem, non Christum, qui de Juda jam non Judæi. 1

Read all of Psalmorum 75

Cross References

Exodus 23:21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

Deuteronomy 4:7Nec est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. + 4.7 Nec est alia, etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judæorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum prærogativa et dignatione divina.

Psalms 44:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. + 44.1 In finem, etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit. 1

Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1

Psalms 76:1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. + 76.1 In finem pro Idithum. AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 75:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 75Psalmorum 75:2 →