The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 75 › Psalmorum 75:2

Psalmorum 75:2

[Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. + 75.2 Notus in Judæa. AUG. Gloriatur Judæus, quod Judæo notus est Deus, et verum est; sed Judæo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judæi, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judæi. In Judæa. ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quæ sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judæi dicuntur. Confessi sunt Cæsarem, non Christum, qui de Juda jam non Judæi. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When I shall receive the congregation I will judge uprightly.

In Context

1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. + 75.1 Canticum. Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Frangit gloriam Judæorum. Ad Assyrios. CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur. 1

3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. + 75.3 In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 1

Read all of Psalmorum 75

Cross References

2 Samuel 2:4Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. + 2.4 Veneruntque. ID. Quia superbis et contemptoribus gratiam Dei spernentibus, electi fama prædicationis et virtutum studio confitentur Christum regem esse in populo suo, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra.

2 Samuel 8:15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.

Psalms 102:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

Isaiah 25:1[Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. + 25.1 Amen. HIER. Hebræum, quo sæpe Dominus utitur in Evangelio: Amen amen, id est vere vere dico vobis.

Acts 1:7Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: + 1.7 Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 75:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 75:1Psalmorum 75Psalmorum 75:3 →