Psalmorum 75:3
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. + 75.3 In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The earth and all the inhabitants thereof are dissolved: I bear up the pillars of it. Selah.
In Context
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
1 Samuel 18:7Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: [Percussit Saul mille, et David decem millia.] + 18.7 Percussit Saul, etc. Hoc fuit seminarium odii contra David. Sic Judæi audientes Christum quem crucifixerant, in ecclesiis prædicari, et victoriam qua hostem antiquum vicit et credentes in laude ejus gratulari, graviter tulerunt. Saul mille. Scilicet eos qui fugientes occisi sunt. David decem millia. Scilicet Philisthæum qui, uno dejecto, omnes in fugam misit.
1 Samuel 31:1Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
Psalms 60:1In finem. In hymnis David. 1
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.
Isaiah 49:8[Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas; + 49.8 In tempore placito. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.