The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 75 › Psalmorum 75:5

Psalmorum 75:5

Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; + 75.5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt, etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu illuminas, sed per montes, qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde. Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt. CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum, qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Definitio avarorum. Nihil invenerunt. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. Viri divitiarum. Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus, etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Lift not up your horn on high: speak not with a stiff neck.

In Context

4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. + 75.4 Ibi confregit potentias. CAS. In Judæa, in Isræl, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, hæc omnia quæ et nomina gloriæ eorum fugiunt. 1

6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 1

Read all of Psalmorum 75

Cross References

Exodus 32:9Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit:

2 Chronicles 30:8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.

Isaiah 48:4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. + 48.4 Nervus ferreus. Hinc Stephanus: dura cervice et incircumcisi cordibus Act. 17.. Frons tua ærea: unde Ezechiel: Omnis quippe domus Isræl attrita fronte est Ezech. 3., etc. Et Jeremias: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere Jer. 3..

Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 75:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 75:4Psalmorum 75Psalmorum 75:6 →