bible.software › Psalmorum › Psalmorum 75 › Psalmorum 75:6
Psalmorum 75:6
turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For promotion cometh neither from the east, nor from the west, nor from the south.
In Context
5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; + 75.5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt, etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu illuminas, sed per montes, qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde. Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt. CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum, qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Definitio avarorum. Nihil invenerunt. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. Viri divitiarum. Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus, etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant. 1
7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. + 75.7 Ab increpatione, etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto. 1
Read all of Psalmorum 75
Cross References
Psalms 3:3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. + 3.3 Multi dicunt, etc. AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc. Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones. 1
Jeremiah 48:30Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 75:6