Psalmorum 75:7
Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. + 75.7 Ab increpatione, etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But God is the judge: he putteth down one, and setteth up another.
In Context
8Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 1
Cross References
1 Samuel 15:23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
2 Samuel 5:2Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1
Psalms 113:7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: + 113.7 A facie. ID. Una duobus responsio, quia unus auctor, et sæcula fecit obstupescere, et sua, id est, montes et colles gaudere: Christo enim apparente moti sunt homines a sua superstitione ad cultum Dei. A facie Dei Jacob. Et quasi quæreret, quis est Dominus? Deus Jacob non recens; qui facit eos luctari. 1
Jeremiah 27:4Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Hæc dicetis ad dominos vestros: