bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:14
Psalmorum 76:14
Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? + 76.14 Deus in sancto. AUG. Per prædicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. Deus in sancto, id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, quis Deus magnus? etc. Via tua. ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei lætus præfert simulacris, quæ falso colebantur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
13et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. + 76.13 In adinventionibus. AUG. Id est, in præceptis, quæ invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel observationibus, id est, præceptis quæ observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. In adinventionibus vel affectionibus tuis, non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quædam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quæritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens. 1
15Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. + 76.15 Mirabilia. AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem. ID. Infidelibus, ut cognoscant Christum tantum corpore, fidelibus, re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, redemisti. 1
Read all of Psalmorum 76
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 76:14