bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:16
Psalmorum 76:16
Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. + 76.16 Filios Joseph. AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph, Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus, quos ex gentibus elegit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
15Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. + 76.15 Mirabilia. AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem. ID. Infidelibus, ut cognoscant Christum tantum corpore, fidelibus, re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, redemisti. 1
17Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. + 76.17 Viderunt. CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum viderunt te, o Deus Pater, vel, te, o Christe, qui es virtus et brachium, etc. 1
Read all of Psalmorum 76
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 76:16