The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:17

Psalmorum 76:17

Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. + 76.17 Viderunt. CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum viderunt te, o Deus Pater, vel, te, o Christe, qui es virtus et brachium, etc. 1

Vulgata (Latina)

In Context

16Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. + 76.16 Filios Joseph. AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph, Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus, quos ex gentibus elegit. 1

18Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt; + 76.18 Multitudo. CAS. Non pauci, sed multitudo. Sonitus, in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum. AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. 1

Read all of Psalmorum 76

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 76:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 76:16Psalmorum 76Psalmorum 76:18 →