bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:18
Psalmorum 76:18
Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt; + 76.18 Multitudo. CAS. Non pauci, sed multitudo. Sonitus, in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum. AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. 1
Vulgata (Latina)
In Context
17Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. + 76.17 Viderunt. CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum viderunt te, o Deus Pater, vel, te, o Christe, qui es virtus et brachium, etc. 1
19vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra. + 76.19 Vox tonitrui. CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: in rota totius mundi. Rota. HIER., AUG. Est quod exponit orbis terræ, quem circumierunt nubes tonando præceptis, coruscando miraculis. Contremuit terra. CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat. 1
Read all of Psalmorum 76
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 76:18