bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:19
Psalmorum 76:19
vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra. + 76.19 Vox tonitrui. CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: in rota totius mundi. Rota. HIER., AUG. Est quod exponit orbis terræ, quem circumierunt nubes tonando præceptis, coruscando miraculis. Contremuit terra. CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat. 1
Vulgata (Latina)
In Context
18Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt; + 76.18 Multitudo. CAS. Non pauci, sed multitudo. Sonitus, in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum. AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. 1
20In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. + 76.20 In mari. AUG. Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per terram, Judæi; per mare, gentes accipiuntur. Et vestigia tua non cognoscentur. Increpatio tacita Judæorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judæis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quæ fecerunt. Vestigia tua, etc. Tetigit aliquos, id est, Judæos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem. 1
Read all of Psalmorum 76
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 76:19