The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:5

Psalmorum 76:5

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus. + 76.5 Anticipaverunt vigilias. CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. Oculi mei, ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, affectiones meæ. Anticipaverunt, sedulitatem aliorum. Vel, per vigilias, nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: Turbatus. CAS. Quia consequi non potui quod quæro. Non sum locutus. Non murmuravi contra Deum. Vel, turbatus sum, quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. Tacet, quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: Cogitavi dies, etc. Oculi mei. Alias inimici mei anticipaverunt vigilias. AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The stouthearted are spoiled, they have slept their sleep: and none of the men of might have found their hands.

In Context

4memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. + 76.4 Et exercitatus sum. AUG. Vel, garrivi, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, præ lætitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat tædio malorum. 1

6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. + 76.6 Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. 1

Read all of Psalmorum 76

Cross References

Job 40:10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.

Isaiah 31:8Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.

Isaiah 46:12Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. + 46.12 Duro corde. Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio.

Ezekiel 30:21[Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.

Nahum 3:18Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 76:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 76:4Psalmorum 76Psalmorum 76:6 →