Psalmorum 76:6
Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. + 76.6 Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At thy rebuke, O God of Jacob, both the chariot and horse are cast into a dead sleep.
In Context
Cross References
Exodus 14:27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Exodus 15:4currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Exodus 15:21quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
2 Samuel 10:18Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est.
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
Psalms 80:16Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. + 80.16 Inimici Domini, etc. AUG. Hæc item Propheta. Mentiti. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt. 1