The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 76 › Psalmorum 76:7

Psalmorum 76:7

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. + 76.7 Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou, even thou, art to be feared: and who may stand in thy sight when once thou art angry?

In Context

6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. + 76.6 Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. 1

8Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? + 76.8 Nunquid in æternum projiciet, genus humanum? ut complacitior. Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam. AUG. Vel, garriebam, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. 1

Read all of Psalmorum 76

Cross References

Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.

1 Chronicles 16:25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Psalms 90:11Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. + 90.11 Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis. 1

Jeremiah 10:7Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. + 10.7 Tuum est enim. HIER. Quamvis hæretici juxta sapientiam mundi, etc., usque ad Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo I Cor. 1..

Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 76:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 76:6Psalmorum 76Psalmorum 76:8 →