Psalmorum 76:9
aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When God arose to judgment, to save all the meek of the earth. Selah.
In Context
Cross References
Psalms 9:7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu; + 9.7 Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit. 1
Psalms 72:4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 1
Psalms 149:4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. + 149.4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. 1
Jeremiah 5:28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. + 5.28 Incrassati sunt, etc. Cui simile: Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum Deut. 32.. Et: Incrassatus est dilectus et recalcitravit Ibid.. Et impinguati, etc. In divinis confisi: quasi dicat: Anima, multa bona habes posita in annos plurimos: requiesce, comede et bibe Luc. 12..
Zephaniah 2:3Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati; quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
1 Peter 3:4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.