The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:1

Psalmorum 77:1

Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. + 77.1 Intellectus. AUG. Quia hæc narrata, etc., usque ad quæ aperta videntur, parabolæ sunt et ænigmata. Attendite. CAS. Primo ipse Dominus loquitur, ut reverentia crescat. Popule meus, qui mihi obedis. Os Dei est Asaph, qui inferius locutus est ista: Quanta audivimus ab initio. Veteris Testamenti: vel, fidelis Synagoga malis exprobrat. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I cried unto God with my voice, even unto God with my voice; and he gave ear unto me.

In Context

2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio. + 77.2 In parabolis. AUG. Parabolæ, rerum similitudines. Propositiones. Quæ Græce problemata, quæstiones aliquid solvendum habentes. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

1 Chronicles 25:3Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.

Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1

Psalms 39:1In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1

Psalms 116:1Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 77Psalmorum 77:2 →