The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:10

Psalmorum 77:10

Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I said, This is my infirmity: but I will remember the years of the right hand of the most High.

In Context

9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. + 77.9 Mittentes arcum. AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem. ID. Intendentes et mittentes arcum, id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus Exod. 24.. Conversi sunt et defecerunt in die belli, id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. Beneficiorum. EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus. 1

11Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.

Job 42:3Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.

Psalms 73:22Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. + 73.22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. 1

Lamentations 3:18Vau Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino.

Mark 9:24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:9Psalmorum 77Psalmorum 77:11 →