The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:14

Psalmorum 77:14

et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. + 77.14 In nube. HIER. et CASS. Hoc futurum judicabant. Dies, Christus est, tamen nube carnis celatur perfidis; et sicut illis nubes contra æstum solis, sic nobis Christus per incarnationem dat refrigerium contra æstum vitiorum. Tota nocte, toto tempore vitæ. In illuminatione ignis. Christianos in hoc sæculo nominis sui claritate custodit ignis Spiritus sancti. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou art the God that doest wonders: thou hast declared thy strength among the people.

In Context

13Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre: 1

15Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. + 77.15 Petram. CASS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Exodus 13:14Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

Psalms 68:25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos. + 68.25 Effunde, etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. Comprehendat. Ut non liceat effugere. 1

Psalms 106:8Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. + 106.8 Mirabilia. HIER. Quasi mirabili modo redemptionis datæ sunt misericordiæ. 1

Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:13Psalmorum 77Psalmorum 77:15 →