The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:16

Psalmorum 77:16

Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. + 77.16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The waters saw thee, O God, the waters saw thee; they were afraid: the depths also were troubled.

In Context

15Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa. + 77.15 Petram. CASS. In eremo. Prius aqua maris quasi petra, modo petra fons. In eremo, ubi necesse ut gratius sit munus. Adaquavit. Quasi pecora, non homines, quia non egerunt gratias. 1

17Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. + 77.17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Genesis 48:5Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. + 48.5 Duo igitur filii qui nati, etc. HIERON., Quæst in Gen. Patet quod septuaginta animæ ingressæ sunt in Ægyptum, etc., usque ad sed in tribus Ephraim et Manasse quasi appendices miscebuntur.

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Psalms 114:3Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, + 114.3 Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia. 1

Habakkuk 3:15Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:15Psalmorum 77Psalmorum 77:17 →