The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:17

Psalmorum 77:17

Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso. + 77.17 Adhuc peccare. CASS. Adjecerunt, ut inter tot beneficia non crederent: quod ut maximum intelligeretur peccatum, cum Dominus dixit in Evangelio: Spiritus arguet mundum de peccato, exponendo subjunxit: De peccato quidem, quia non credunt in me Joann. 4, 16.. Sicut ergo peccatum dicit ibi, non credere, et hic peccare dicit, non credere. In iram. ID. Non credentes Deum posse difficilia sibi facere, quod gravissimum est apud Deum, sic et nos abluti per baptismum provocamus Deum ad iram. In inaquoso. AUG. Vel, in alia eremo ad litteram, vel potius in se, quia licet pleni utres aquæ de petra, aridæ tamen mentes fuerunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The clouds poured out water: the skies sent out a sound: thine arrows also went abroad.

In Context

16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas. + 77.16 Tanquam. CASS. Aqua, quæ de Christo prodit, nulla imminutione deficit, sed fit fons aquæ salientis in vitam æternam. 1

18Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

2 Samuel 22:15Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur, et consumpsit eos.

Psalms 68:8Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam. + 68.8 Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi. 1

Psalms 114:3Circumdederunt me dolores mortis; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni, + 114.3 Dolores. CASS. Peccata, unde dolor et mors animæ; vel, æterna, hæc in inferno erit. Pericula inferni. AUG. Suffusus enim carnali voluptate, non animadverti mala me circumdantia. 1

Habakkuk 3:10Viderunt te, et doluerunt montes; gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam; altitudo manus suas levavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:16Psalmorum 77Psalmorum 77:18 →