bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:22
Psalmorum 77:22
quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
21Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël: + 77.21 Ideo audivit. CASS. Quod dilata vindicta, dedit prius quod petebant, ne videretur non posse. Distulit. AUG. Pœnam; dans prius quod, licet tentando, petebat, ne videretur non posse: et postquam dedit, ignis, id est ira, ascendit in Isræl. Et hoc est quod prius dixit: Ignis accensus est in Jacob. 1
23Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit. + 77.23 Et mandavit. Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas cœli. CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. Aperuit. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:22