bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:23
Psalmorum 77:23
Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit. + 77.23 Et mandavit. Utrumque breviter positum, scilicet quod audivit, quod ira ascendit; aperte hic incipit narrare. Et prius quomodo audivit exsequitur, postea in sequenti parte quomodo vindicavit. Et januas cœli. CASS. Januæ, ipsi prædicatores, quibus intratur in cœlum; vel Scripturæ. Aperuit. Quia dedit spiritum suis, ut intelligerent Scripturas. 1
Vulgata (Latina)
In Context
22quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus. 1
24Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis. + 77.24 Manna ad manducandum. AUG. Significat panem qui de cœlo descendit, qui est cibus angelorum: quem, ut manducaret homo, Verbum caro factum Joan. 1., qui per nubes evangelicas pluitur toti mundo, et apertis eorum cordibus, quasi cœlestibus januis, credenti Ecclesiæ prædicatur, non tentati Synagogæ. CASS. Manna, quid est hoc? quia hic cibus admirando requiritur, et esse corpus Christi scitur. Panis cœli. ID. Non aliter, quam Christus, de quo cœlestes, id est angeli, reficiuntur ejus contemplatione; et hunc panem, id est verbum, quo grandi cibo pascuntur angeli, per carnem factum lac, edit homo. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:23