Psalmorum 77:3
Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. + 77.3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I remembered God, and was troubled: I complained, and my spirit was overwhelmed. Selah.
In Context
Cross References
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Job 15:11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. + 15.11 Nunquid grande est? Sequitur: Quid te elevat cor tuum. Sæpe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.
Job 31:23Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. + 31.23 Semper enim quasi tu mentes. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. Pondus ejus ferre non potui, quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat.
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1
Psalms 61:2[Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. + 61.2 Nonne. Ibid. Hoc est, non veniat mihi pes superbiæ. Non movebor amplius, hoc est, et manus peccatoris non moveat me. Deo subjecta semper, nil præter eum cupiens. Erit quidem, quia ab ipso salutare meum, a Patre Filius auctor salutis, quia et Deus, ne minor putetur. 1