bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:33
Psalmorum 77:33
Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. + 77.33 Et defecerunt, etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum. CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione. AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
32In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. + 77.32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus. Correcti post hæc omnia graviora sunt peccata, quæ semper accrescunt. 1
34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. + 77.34 Quærebant eum. CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum, etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere. Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quærebant. Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:33