The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:34

Psalmorum 77:34

Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. + 77.34 Quærebant eum. CASS. et AUG. Non occisi, sed relicti. Sed sic loquitur, quia unus populus sunt, quasi de uno corpore. Diluculo veniebant ad eum, etc. CASS. Sedulo, vel ante lucem; unde: Vanum est vobis ante lucem surgere. Pius in luce, impius ante lucem rogat. Quærebant. Revertebantur, veniebant. AUG. Hæc omnia, propter temporalia bona acquirenda, et vitanda mala: et ita non Deus, sed illa colebantur. 1

Vulgata (Latina)

In Context

33Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. + 77.33 Et defecerunt, etc. AUG. Cum possent, credendo, dies in veritate sine defectu habere. In vanitate dies eorum et anni eorum. CASS. A similitudine illius qui in ortu moritur, in vanum est natus. Cum festinatione. AUG. Et quæ prolixior videtur, vita cito præterit. 1

35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est. 1

Read all of Psalmorum 77

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:33Psalmorum 77Psalmorum 77:35 →