The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:37

Psalmorum 77:37

cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus. + 77.37 Nec fideles habiti sunt in testamento, etc. CASS. Qui vere credit, opera facit: unde fides dicitur quod fiant dicta; unde dicit: Nec fideles in præceptis. 1

Vulgata (Latina)

In Context

36Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei; 1

38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. + 77.38 Ipse autem est misericors et propitius fiet. AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt. 1

Read all of Psalmorum 77

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:36Psalmorum 77Psalmorum 77:38 →