Psalmorum 77:38
Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam. + 77.38 Ipse autem est misericors et propitius fiet. AUG. Hic mali impunitatem sibi promittunt, sed misericordia est etiam malis, verum ante judicium, quia facit solem oriri super bonos et malos. Sic et illi genti pepercit, ne penitus eradicaret, sed manet in successione posterorum, sicut Cain signo accepto, ne quis eum occideret. Peccatis eorum, etc. AUG. Populi, qui idem est in successione filiorum; ut et post abstulit eos de Ægypto, et induxit eos in montem sanctificationis Gen. 4., cum non eos, nisi in successione. Sic et hic cum dicitur: propitius fiet peccatis eorum, intelligimus etiam impletum esse quod dicitur ab Apostolo: Reliquiæ salvæ fient Rom. 9., quæ credent in Christum, quod hic prævidit, cum subdit: Et non dispersit eos. Et abundavit ut averteret, etc., quia: Non omnem iram accendit, etc. Id est, non punivit eos quantum digni erant: quia et illud remisit, quod Filium occiderunt. 1
Vulgata (Latina)