bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:43
Psalmorum 77:43
sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos; 1
Vulgata (Latina)
In Context
42Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis: + 77.42 De manu tribulationis. CASS. Tribulatio solet esse in memoria, sed non eis. Pulchre opponit manum Dei manui Pharaonis, dicens: Manus ejus et de manu tribu; quæ multum differunt. AUG. et CASS. Mysticationes ab hoc loco. 1
44et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. + 77.44 Et convertit, etc. Misit in eos iram, etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem, significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia. Canini mores sunt. Rana. Loquax vanitas. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:43