The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:45

Psalmorum 77:45

Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos; 1

Vulgata (Latina)

In Context

44et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent. + 77.44 Et convertit, etc. Misit in eos iram, etc. Hic incipit exponere plagas propter Judæorum liberationem in Ægypto factas, et ponit decem plagas, sicut in Exodo decem. Ponuntur aliqua tamen hic, quæ non in Exodo, quæ non interpretari, nisi figurate possumus, ubi et quæ facta fuerunt parabolæ dicuntur, sicut sæpe solet non seriem historiæ sequi: sed alia addere, vel quædam mutare pro significatione. Aqua ergo in sanguinem, significat de rerum causis carnaliter sentire. Cynomia. Canini mores sunt. Rana. Loquax vanitas. 1

46et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ; + 77.46 Ærugo. Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta. Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. Grando. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina. Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit. 1

Read all of Psalmorum 77

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:44Psalmorum 77Psalmorum 77:46 →