Psalmorum 77:46
et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ; + 77.46 Ærugo. Quam alii rubiginem interpretantur, nocet occulte, quæ comparatur vitio quod difficile apparet, ut est multum fidere de se. Aura enim noxia hoc in fructibus operatur latenter: sic in moribus occulta superbia, cum putat se aliquid esse qui nihil est. Locusta. Malitia ore lædens, infideli scilicet testimonio. Grando. Est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinæ, prædæ. Plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina. Vitium quo charitas proximi stultitiæ tenebris quasi nocturno frigore congelascit. 1
Vulgata (Latina)
In Context
45Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos; 1
47et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina; 1