Psalmorum 77:48
et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni; + 77.48 Ignis. Qui non in Exodo nisi cum grandine in fulguribus, ut fructus læderet, accipitur: qui tamen non legitur possessiones incendisse, significat immanitatem iracundiæ, qua et homicidium fit. Morte pecorum, pudicitiæ damnum signatur. Concupiscentia, qua fœtus oritur, communis est nobis cum pecoribus: hanc habere domitam et ordinatam, pudicitiæ virtus est. Mors primitivorum. Amissio est justitiæ qua quisque humano generi socialis est. Decem plagis percussi sunt Ægyptii contra decem præcepta scripta in tabulis. Et hic decem plagæ, licet non in eo ordine ponantur, sed pro tribus quæ in Exodo, id est cyniphes, ulcera, tenebræ quæ non hic. Aliæ tres sunt hic, quæ non ibi, rubigo, pruina, et ignis. Talia enim pro congrua intelligentia frequenter variantur. Signa. CASS. Sunt duris cordibus, quasi characteris impressa vestigia. Prodigia, quæ signabant aliqua futura. Thanis, civitas, humile mandatum, quod hic nobis necessarium, ut in futuro erigamur. Et dedit ærugini. Hæc in Exodo non leguntur, mystica ergo interpretatione tantum exponantur. Locusta. AUG. Se invicem comedentes, significat detractores, qui alienos fructus invide rodunt. Moros eorum in pruina. AUG. Morus calidæ est naturæ, per quod charitas intelligitur, quæ in pruina occiditur. Grandini ID. Quæ grando non potuit lædere, id est mollia, post dicit Exodus a locustis comesta. Tradidit. CASS. Morte pecudum, stultorum occasus ostenditur. ID. Igni. Ignis, cupiditas, quæ possessionem, id est, statum mentis vastat. 1
Vulgata (Latina)
In Context
47et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina; 1