The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:5

Psalmorum 77:5

Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: + 77.5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I have considered the days of old, the years of ancient times.

In Context

4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. 1

6ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, + 77.6 Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Psalms 44:1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. + 44.1 In finem, etc. AUG. Epithalamium, id est, laus thalami. Canticum pro commutandis et pro dilecto, id est, sponsa et sponso, scribitur filiis Core, ut venerentur. Hic enim describitur per quem commutabuntur, quia laus sponsi et sponsæ hic cantatur. CASS. Propheta præconia Dei se eructaturum promittit. 1

Psalms 102:8Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. 1

Isaiah 51:9Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? + 51.9 Consurge. Vox prophetæ et fidelis populi adventum Christi deprecantis, in quo promissum erat auxilium.

Micah 7:14[Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:4Psalmorum 77Psalmorum 77:6 →