The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:6

Psalmorum 77:6

ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis, + 77.6 Generatio altera. Per generationes transmissa sunt mandata Dei, ne quis putet uni data. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I call to remembrance my song in the night: I commune with mine own heart: and my spirit made diligent search.

In Context

5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: + 77.5 Et suscitavit, etc. AUG. Hoc testimonium. Initium, unde supra: Loquar propositiones ab initio. Initium est Vetus Testamentum, finis Novum. Ibi timor, qui est initium: sed hic Christus, finis legis ad justitiam omni credenti Rom. 10., qui dat spiritum, unde: Charitas, quæ pellit timorem I Joan. 4.. Hujus Novi Testamenti testimonium dicitur vetus lex, quia habet testimonium a lege et Prophetis: unde tabernaculum testimonii dicebatur illud, quod tot mystica figurabat: Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum in quantum probat et testatur, lex in quantum jubet. CASS., REM. Suscitavit quasi mortuum in Adam testimonium, id est, legem, vel, dum describitur, suscitatur, prius ignorantia sopitum. Testimonium in Jacob, hoc forsan est, quod Jacob cum angelo luctatus, tacto femore claudicavit: quod significat Judæos partim fide constare, partim a salute discedere: et ita hujus rei testimonium fuit, quod Jacob accidit. Ecce parabola. Filiis suis. Et sunt iidem filii generatio altera, scilicet populus gratiæ. 1

7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:

Psalms 4:4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. + 4.4 Et scitote, etc. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, Et in initiis poni, ut dicta, cum visione quæ in corde est conjungat, ita hic, ut: Nolite diligere vana. Et scitote. Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebræi Sela, id est, semper in confirmatione præcedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. Dominus exaudiet. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu. 1

Psalms 143:5Domine, inclina cælos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt. + 143.5 Domine, inclina. AUG. Humilis David ex persona Ecclesiæ, plenus gratia præsumens de Deo, pugnans hic invocat adjutorium Dei. Quasi, in lucta sumus, sed ne deficiamus. Domine, inclina. CAS. Domine. Idem aperit, etc., usque ad et forma Dei formam servi suscepit. 1

Lamentations 3:40Nun Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.

Habakkuk 3:17Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:5Psalmorum 77Psalmorum 77:7 →