bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:60
Psalmorum 77:60
Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus. + 77.60 Et repulit tabernaculum. AUG. Hoc tempore Eli sacerdotis, quando victi sunt ab Allophylis, et arca Domini capta est, et ipsi magna strage vastati. Legitur enim in libro Regum, quod tunc ceciderunt de populo triginta millia peditum. Repulit tabernaculum Silo. BEDA. Quod erat in Silo, etc., usque ad quia autem illud non attenderunt, nec tabernaculum Deo fecerunt: ideo Dominus merito repulit. Habitavit in hominibus. AUG. Cum ergo non esset dignum in quo habitaret, repulit illud quod non propter se, sed propter illos instituit. CASS. Sic deserit corpora nostra, quæ Spiritus sanctus, dum bene tractantur, inhabitat. 1
Vulgata (Latina)
In Context
59Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël. + 77.59 Audivit Deus. CASS. De ultione in terra promissionis, quæ et retorta est in ipsos, per quos punivit. 1
61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. + 77.61 Et tradidit. CASS. Si enim cum peccatoribus et boni traduntur captivitati, exercitium est, non in mente captivi sunt. Vel, hosti traditi, sed liberi et Deo conjuncti. Virtutem eorum. AUG. Arbitrii libertatem imminuit, et virtutes abstulit in malis, quod non sit in bonis, licet cum malis interdum captiventur corporaliter. 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:60