bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:64
Psalmorum 77:64
Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
63Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ. 1
65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino. + 77.65 Et excitatus est. CASS. et AUG. Mores hominum Domino tribuit, propter res explanandas. Tanquam dormiens. Hoc dicitur a persona dementium, qui ita putant, quando periclitantibus non subvenit, vino esse crapulatum, quando non tam cito subvenit. Et revera sic dementer putantibus dormit, et est alienus, et negligentibus et infidelibus, qui nulla voce laudis vel operis eum excitant. Excitatur autem ad vindictam malis actibus, ut hic peccatis eorum, qui arcam inter simulacra posuerunt. Tanquam potens, quia tunc sunt homines ad iram faciles, et ad virtutes potentes, quando post crapulam de somno surgunt. AUG. Et excitatus est. Christus vino passionis ebrius, dormiens in sepulcro, excitatus est a morte, tanquam potens in resurrectione. ID. Tanquam dormiens. Visus est dormire, quando populum suum dedit in manus eorum, quos odit: ubi eis dicitur: Ubi est Deus tuus? 1
Read all of Psalmorum 77
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 77:64