Psalmorum 77:7
ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Will the Lord cast off for ever? and will he be favourable no more?
In Context
Cross References
Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1
Psalms 44:9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te + 44.9 Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. 1
Psalms 79:5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? + 79.5 Quousque irasceris? AUG. Transit ira a servo, ut non flagellet ut patet, sed ne damnet: et conversis enim durat ira, sed corrigens. Flagellat enim omnem filium quem recipit Isa. 9, Heb. 12.. 1
Psalms 85:5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te. + 85.5 Mitis. ID. Portans hominem, donec perficiat eum, etc., usque ad cum nondum sit perfectus. 1
Lamentations 3:31Caph Quia non repellet in sempiternum Dominus.