Psalmorum 77:8
ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. + 77.8 Prava. CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is his mercy clean gone for ever? doth his promise fail for evermore?
In Context
Cross References
Numbers 14:34juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: + 14.34 Annus pro die. ID. Quasi pro die per annum, etc., usque ad nisi cui Pater omne judicium tradidit Joan. 5.. ID. Neget quis fortasse bonitati Dei convenire, etc., usque ad sed ultra non sinit animam peccato vulnerari. ID. Aliud adjiciam, etc., usque ad ut multo magis confidamus quod advocatus noster Jesus veniam nobis impetrabit a Patre.
2 Samuel 14:14Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
Psalms 74:1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. + 74.1 In finem, ne corrumpas, etc. AUG. Monet hic psalmus, etc., usque ad ut Judæi credant, non corrumpant fidem. 1
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.
Luke 16:25Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: + 16.25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.
2 Peter 3:9Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. + 3.9 Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..