The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 77 › Psalmorum 77:9

Psalmorum 77:9

Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. + 77.9 Mittentes arcum. AUG. Figurate dicit, etc., usque ad David fratribus, sic populo Judæorum populus Christianus. Vel, Filii Ephrem. ID. Intendentes et mittentes arcum, id est, arcu aliquid mittentes. Vel, intendentes arcum, et mittentes sagittas, id est, promittentes servare legem, aperte dicentes: Omnia, quæcunque dixerit nobis Dominus, faciemus et audiemus Exod. 24.. Conversi sunt et defecerunt in die belli, id est, tentationis; unde Osee propheta ait: Ephraim factus est facti columba insipiens, non habens cor Ose. 7., quia promissionem obedientiæ non auditio, sed tentatio probat. Beneficiorum. EUTHYM. Beneficiorum, quæ contulit in populum Isræl, veluti, quod duxerit eos per mare Rubrum immadidos. Mirabilium autem dicit, quia Ægyptiorum flumina in sanguinem mutaverat. Quod vero ait Deum eis hæc ostendisse, non ideo dicit, quasi ipsi ea propriis viderint oculis, sed quia ita a suis acceperunt majoribus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hath God forgotten to be gracious? hath he in anger shut up his tender mercies? Selah.

In Context

8ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus. + 77.8 Prava. CAS. Quæ veritatem non recipit, et ideo distorta, exasperans super omnes acerbitates, ut in Salvatorem armarentur. Unde per Ezechielem dicit Dominus: Vade et dic domui exasperanti Ezech. 2.. Non direxit cor suum. ID. Distortum cor habet qui prave intellecta non corrigit, et quæ natura docet, non perficit: Non est creditus cum Deo spiritus ejus Joan. 1., id est, et si ratio bene suasit, ei acquievit. Non est creditus. AUG. Quando cum spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, fit quod Deus jubet: et hoc non est nisi credendo in eum, qui justificat impium, quam fidem non habet generatio prava et amaricans. ID. Expressius multo dicit, etc., usque ad illa autem generatio, etsi credidit Deo, non tamen in Deum. 1

10Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare. 1

Read all of Psalmorum 77

Cross References

Psalms 25:6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: + 25.6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei. 1

Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1

Isaiah 49:14[Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.

Luke 13:25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: + 13.25 Cum autem, etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in cœlo præsens sua visione lætificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum pœnitentiæ tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Incipietis foris stare. Modo tempore misericordiæ contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus pœnitentiæ, qui nunc aperitur cunctis pie quærentibus. Nescio vos. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebræ non essent.

1 John 3:17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? + 3.17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 77:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 77:8Psalmorum 77Psalmorum 77:10 →