The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 78 › Psalmorum 78:11

Psalmorum 78:11

Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: + 78.11 Compeditorum. AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus Eccli. 6.. CASS. Compeditorum, ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. Secundum magnitudinem. AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios, quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum. ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside, ne quo errore maculentur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And forgat his works, and his wonders that he had shewed them.

In Context

10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. + 78.10 Ne forte. AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Innotescat. Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de pœna inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit. 1

12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. + 78.12 Et redde. CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. Septuplum, perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu. In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium, pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum, pro infinito. Improperium, AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum. 1

Read all of Psalmorum 78

Cross References

Deuteronomy 32:18Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]

Psalms 106:13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. + 106.13 Et exclamaverunt. CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra. 1

Jeremiah 2:32Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris. + 2.32 Nunquid obliviscetur? ID. Ornamentum suum perdit qui a Domino recedit, et intelligentiam doctrinæ, quæ significatur in pectore: Unde, Joannes supra pectus Domini in cœna recubuit Joan. 13., et sacerdotibus inter cætera servatur pectusculum victimarum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 78:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 78:10Psalmorum 78Psalmorum 78:12 →