Psalmorum 78:12
et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. + 78.12 Et redde. CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. Septuplum, perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu. In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium, pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum, pro infinito. Improperium, AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Marvellous things did he in the sight of their fathers, in the land of Egypt, in the field of Zoan.
In Context
Cross References
Exodus 7:1Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. + 7.1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.
Numbers 13:22Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
Deuteronomy 6:22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
2 Kings 17:7Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
Psalms 105:27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 1