Psalmorum 78:4
Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. + 78.4 Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 1
Cross References
Exodus 13:8Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 11:19Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
Joshua 4:21et dixit ad filios Israël: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti?
Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1
Psalms 26:7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. + 26.7 Exaudi, Domine, vocem meam, etc. CASS. Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiæ spiritu promittit. 1