Psalmorum 78:7
quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. + 78.7 Comederunt. AUG. Ferarum dentibus tradendo. Desolaverunt, eversione civitatis, quæ civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quæ offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. Jacob. AUG. Hæc est supra dicta hæreditas. Locus. CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That they might set their hope in God, and not forget the works of God, but keep his commandments:
In Context
6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: 1
Cross References
Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.
Deuteronomy 6:12et comederis, et saturatus fueris:
Deuteronomy 6:25Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Esther 9:27quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
Psalms 62:5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1