Psalmorum 78:8
Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 33:3et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es: ne forte disperdam te in via.
Exodus 34:9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
Deuteronomy 9:6Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimæ cervicis sis populus.
Deuteronomy 9:24sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos cœpi.
Joshua 14:8Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
1 Samuel 8:8Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.