The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 78 › Psalmorum 78:9

Psalmorum 78:9

Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. + 78.9 Adjuva. CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Propter gloriam. Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Propter gloriam nominis tui. Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Adjuva nos, Deus. Per hoc nec ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Libera nos. AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The children of Ephraim, being armed, and carrying bows, turned back in the day of battle.

In Context

8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1

10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. + 78.10 Ne forte. AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Innotescat. Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de pœna inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit. 1

Read all of Psalmorum 78

Cross References

Deuteronomy 1:41Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, + 1.41 Cumque instructi. Hæc sententia humanam percutit superbiam, quæ de suis viribus præsumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhæi enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiæ, et præsumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem pœnarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennæ tradi. Dæmones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiæ ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra præsumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, cœlestis patriæ gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiæ, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhæis, id est dæmonibus.

Judges 9:28clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem? cur ergo serviemus ei?

Judges 20:39Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, cæsis de exercitu eorum triginta viris),

1 Samuel 31:1Philisthiim autem pugnabant adversum Israël: et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 78:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 78:8Psalmorum 78Psalmorum 78:10 →