Psalmorum 79:10
Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:5Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1
Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1
Psalms 115:2Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. + 115.2 Quid retribuam Domino. ID.? Territus iste respicit infirmitatem suam, et videt non esse præsumendum de se. Ex se enim homo mendax, ut et Petrus, dum præsumpsit, inventus est mendax: sed virtus Dei est, si non credit. Quod videns iste factum in se gratia Dei, subdit, quæ retribuit mihi. Non ait, pro omnibus quæ tribuit. Quæ igitur præcesserunt hominis bona, ut omnium donorum Dei non tributio, sed retributio vocari possit? Quæ præcesserant nisi peccata? Retribuit ergo Deus hominibus bona pro malis, passus pro eis, cum homines retribuunt mala pro bonis. 1