Psalmorum 79:12
Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:15Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. + 4.15 Nequaquam ita fiet. Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain, etc. LXX: Septem vindictas exsolvet. Aquila, septempliciter; Symmachus, septuplum; Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain, etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur, id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain. ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53. HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter, etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid , in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Psalms 74:10Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: + 74.10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit. 1
Isaiah 65:5qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die. + 65.5 In furore meo. Furorem, oblivionem, iram, pœnitudinem, ita in Deo accipere debemus, quomodo manus, pedes, oculos, aures, et cætera membra quæ habere dicitur: non quod his pareat perturbationibus qui eas exstinguit in nobis, sed per verba nostra; Dei intelligimus affectum erga nos.
Jeremiah 32:18qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi. + 32.18 Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata pœna reddatur. Fortissime, magne, etc. ID. Hæc nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus Joan. 27..