The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:14

Psalmorum 79:14

Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. + 79.14 Aper. AUG. et CASS. Vespasianus fortis et sævus, et contrarius Judæis, qui hoc animal inter cætera habent immundum. Singularis ferus. Titus, qui reliquias terribili depastione consumpsit, qui dicitur singularis, id est superbus. Vel pro eodem accipitur aper, et ferus scilicet Romanus exercitus. Et vide quibus peccatis laboret et pereat homo. Singularis. AUG. Dicit omnis superbus: Ego sum, ego sum, et nemo alius. Aper. CASS. Diabolus fortis et ferox, de silva, quia cogitationes ejus agrestes et aviæ sunt. Sed tu, Domine Deus virtutum. Vel ita continua: Ita vastata est vinea, sed ut reliquiæ salvæ sint, O Deus virtutum, convertere, in finem sæculi supremi serenus aspice, commutatis in melius hoc remedium precatur. 1

Vulgata (Latina)

In Context

13Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam? + 79.13 Ut quid. Miratur cur huic tali subtracta est Domini defensio. AUG. Ut quid. Quia superba fuit adversus plantatorem, et servos occidit ad se missos, et tandem filium hæredem, destructa est maceria, et invenerunt eam gentes destructam, et deleverunt. Hoc primo plangit Asaph, sed non sine spe: de dirigentibus enim cor jam loquitur. 1

15Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: 1

Read all of Psalmorum 79

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 79:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 79:13Psalmorum 79Psalmorum 79:15 →