bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:17
Psalmorum 79:17
Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. 1
Vulgata (Latina)
In Context
16et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi. + 79.16 Et perfice eam quam plantavit dextera tua. AUG. Non aliam institue, sed hanc perfice. In hac enim est semen Abrahæ: ibi est radix quæ portat oleastrum. Perfice, quia cæcitas ex parte contigit in Isræl, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret Rom. 12.. Super filium. CASS. Super te fundatam, etc., usque ad de igne autem boni amoris dicitur: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? Luc. 12. 1
18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi. + 79.18 Fiat manus. CASS. Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Isræl dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: Fiat manus, operationem sanctæ incarnationis precatur. 1
Read all of Psalmorum 79
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 79:17