bible.software › Psalmorum › Psalmorum 79 › Psalmorum 79:19
Psalmorum 79:19
Et non discedimus a te: vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. + 79.19 Non discedimus. CASS. Ultra, cum filium hominis vivificabis: hæc est utilitas ab eo. 1
Vulgata (Latina)
In Context
18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi. + 79.18 Fiat manus. CASS. Grande sacramentum, et munus Deo, quia tandiu salus Isræl dubitari potuit, donec Christus venit: sed tunc completa est promissio, nec ultra discedit ab eo Ecclesia sponso conjuncta. Dicit ergo: Fiat manus, operationem sanctæ incarnationis precatur. 1
20Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.] + 79.20 Domine Deus virtutum, converte nos, ostende faciem tuam, et salvi erimus. CASS. Magna suavitas hujus versiculi, in quo regulam totius religionis exponit. Primo enim Deus nos convertit, et tunc nos ante faciem ostendit, id est, lumine pietatis nos inspicit: post quod nos tandem salvat. Hunc ergo propheta iterat, quia per ipsum quisque breviter quod expedit, implorat.
Read all of Psalmorum 79
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 79:19